monumenta.ch > Plinius > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 89
{XXII} Restant pauca de mundo, namque et in ipso caelo stellae repente nascuntur. plura eodem genera. cometas Graeci vocant, nostri crinitas, horrentes crine sanguineo et comarum modo in vertice hispidas. iidem pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae longae promittitur iuba. acontiae iaculi modo vibrantur, ocissimo significatu. haec fuit, de qua quinto consulatu suo Titus Imperator Caesar praeclaro carmine perscripsit, ad hunc diem novissima visa. easdem breviores et in mucronem fastigata xiphias vocavere, quae sunt omnium pallidissimae et quodam gladii nitore ac sine ullis radiis, quos et disceus, nomini similis, colore autem electro, raros e margine emittit.